ALIPTA

ALIPTA
I.
ALIPTA
cognomen Andreae Cretensis Archiepiscopi a Graecis ci tributum, quod composuisset magnum illum canonem, quô peccatores ad paenitentiam cohortatus est, et ad superandos spitituales conflictus excitavit. Quam ob causam Feriâ 5. post Dominicam V. Quadrages. ut Rituale Graecorum habet, legebatur, et Triodium dicebatur ist canon. Vide infra in Canon. Dominica Orthodoxiae, ut et ubi de Triodio. Quasi, ad conflictum exercitator, voce ex Veterum palaestra mutuatâ. Quâ eâdem eleganter etiam Gregorius Nazianzenus usus est, quando epithetô hôc sanctos Confessores ornavit, qui pro fide in Christum variis tormentis excruciati vitam nihilominus retinebant et exemplô monitisque suis coeteros ad matryrium fortiter subeundum hortabantur: Hanc Athletarum nostrorum plerique superârunt, alii ad mortem usque dimicantes ideo videl. relicti, ut victoriae suae essent superstites, nec in ipso certamine animam efflarent, sed aliis virtutis Aliptae, vivi Martyres, spirantes columnae, tacitaque praeconia relinquerentur, Orat. in laudem S. Basilii: apud Macros Fratres Hierolex.
II.
ALIPTA
inter servos olim balneares; ita enim voce Graecâ Latio donatâ dicebantur, qui dominum lavantem ungebant, alias Unctores dicti. Senec. Ep. 56. Cum in Aliptam inertem et hâc plebeiâ unctione contentum incidi, audio crepitum illisae manus humeris, quae, prout plana pervenit, aut concava, ita sonum mutat. Infra, Aliptam cogita, tenuem et stridulam vocem, quo sit notabilior, subinde exprimentem, nec unquam tacenten, nisi dum vellit alas, et alium pro se clamare cogit. Opelici unctoris meminit Martialis l. 12. Epigr. 71. Panthae, Secundionis, Erotis, antiqua monumenta: sustulitque huiusmodi minister Commodum Imperat. teste Victore: Ibi per Ministrum ungendi (nam forte is quoque in consilio erat) faucibus, quasi arte exercitii, brachiorum nodis validius pressis exspiravit. Allusit huc Horatius l. 2. Sat. 7.
---- ---- ---- iusserit ad se
Moecenas serum sub lumina prima venire
Convivam, nemon' oleum feret ocius? ecquis
Audit? cum magno blateras clamore, fugisque.
Aliquando vero pro unctorum Magistro, Alipta, ut apud Mut. de tuendâ valetudine, et Cael. Aurelianum saepius videre est: Etiam nonnumquam pro Gymnasta sumitur, quem Iulius Pollux Progymnasten, Plato verô Paedotribam vocat: quamvis alii a Gymnaste Paedotribam distinguant, vide Mercurialem supra laudatum de Arte Gymnast. l. 1. c. 12. Erant autem Aliptae instrumenta, strigilis, lintea, guttus. Senec. Ep. 95 Vetemus lintea et strigiles Iovi ferve, et speculum tenere Iunoni. Non quaerit ministros Deus. Quid ni? ipse humano generi ministrat. Iuvenal. Sat. 3. v. 261.
---- Domus interea secura patellas
Iam lavat, et buceâ foculum excitat, et sonat unctis
Strigilibus, plenô componit lintea guttô.
Haec inter pueros varie properantur ----
Ampulla adhaec et lenticula, cuiusdmodi Romae nactus est fictilem lenticulari (ut Appul. Florid. ait) formâ, tereti ambitu, pressulâ rotunditate, Pignorius: eius exemplum, ut et antique strigilis, subiciens, Comment. de Servis. Vide ministerium Aliptae egregie
ridentem Epictetum, apud Arrianum l. 3. c. 26. et plura huc facientia infra, ubi de Ungendi ritu.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Aliptá — (gr. Ant.), Salbmeister, in den Gymnasien die Unteraufseher, die durch Salben die Kämpfer zu den gymnastischen Übungen vorbereiteten u. in den Bädern in den Alipterien (Salbzimmern) die das Bad Verlassenden salbten; sie beschäftigten sich… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • alipta — s. m. O que, entre os romanos e entre os gregos, untava com essências os que saíam do banho, e os atletas antes do combate …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Alipta crenistria — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Mollusca Class: Gast …   Wikipedia

  • Alipta crenistria —   Alipta crenistria Clasificación científica Reino …   Wikipedia Español

  • sam-ālipta — समालिप्त …   Indonesian dictionary

  • Cerithiopsidae — A shell of Seila crocea Scientific classification Kingdom: Animalia …   Wikipedia

  • Unction — (v. lat.), Salbung, Heiligung. Unctores, Sklaven der Römer, welche in den Bädern die Herren salbten; auch so v.w. Aliptä. Unctuarium (Unctorium), das Salbzimmer in Bädern, s.u. Bad III …   Pierer's Universal-Lexikon

  • GYMNASTES — minister erat Gymnasiorum apud Vett. post Gymnasiarcham ac Xystarchem, praecipuus: qui, quemadmodum Gymnasiarchaloci princeps, Xystarchus Athletarum Magister; ita is omnibus exercitiis praefectus erat, non ignobilis, ut qui eorum facultates pro… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LENTICULA — vide Alipta …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRIODIUM — Graece Τριῴδιον, liber Graecorum Ecclesiastic. in quo Officium in Ecclesiis eorum recitari solitum, a Septuagesima, quam ipsi vocant Dominicam Publicani et Pharisaei, ad Sabbatum sanctum, continetur. Sic dictus, quod, cum canones et hymni in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”